Читать «Северные крестоносцы. Русь в борьбе за сферы влияния в Восточной Прибалтике XII–XIII вв. Том 2» онлайн - страница 157

Денис Григорьевич Хрусталев

XIII. Si quis autem temerarie curie plancas aut portas secuerit aut in curiam arcu vel aliis armis sagittaverit aut inpetum cum lapidibus vel aliis fecerit, convictus satisfaciet in 10 marcis argenti.

Item omnibus venientibus ad curiam hospitum indifferenter et libere possunt vendere res suas, quia modica vel nulla est differenda mercatoribus inter hospitem et Nogardiensem; simile erit de empei-one et vendicione extra curiam et in eo nichil delinquunt predicti mercatores. Hospites libere et sine contradictione pueros suos mittant ad discendum loquelam in terram, quocunque volunt.

Item ab ecclesia sancti Nycholai usque ad curiam hospitum curia non debet occupari edificiis usque ad plateam. Cimiterium sancti Petri sepietur, sicut antiquo consuetum est, et simili modo curia Theuthonicorum et Gotensium.

XIV. Sanctus Petrus et sanctus Nycholaus in Aldachen secundum jura antiqua rehabere debent sua prata.

XV. Item si aliqua dissensio emergit inter hospites et Ruthenos in Nogardia, illa dissensio ita debet conplanari et terminari, ut, cum hospites estivi venerint, cum dissensione prehabita nichil habeant disponere, sive terminata sit eadem dissensio sive non. Si etiam aliqua dissensio orta fuerit inter hospitem et Ruthenum, sedari et conplanari debet secundum jura, ut, cum hospes abire disposuerit, racione dissensionis nullatenus inpediatur. Item si fuerit discordia inter hospites et Nogardienses, sedari debet in loco, ubi orta est, si autem sedari non possit, nulla pandatio fiet primo et secundo anno, set si in tercio anno dissensio conplanari non possit et fiat pandatio, admittetur. Item nullus hospes potest detineri in curia alicujus Rutheni, nisi prius indicetur oldermanno, ut premuniat aliquem, qui suspectus est, ne intret curiam Rutheni.

XVI. Item si aliqua werra vel discordia inter terras circumjacentes et Nogardienses [exstiterit], racione hujus discordie hospes inpediri non debet, quia nichil cum werra habet disponere ex parte utraque, quocunque ire voluerit, libere dimittatur. Nullus eciam hospes Theuthonicus vel Gotensis tenetur ire in expedicionem nec ad hoc de jure poterit coartari. Si hospes veniens de superioribus partibus terre versus Gotlandiam ire voluerit, dabit ecclesie sancti vridach marcam argenti, non plus.

XVII. Item si hospes debet ducere testimonium in Ruthenum, habebit duos hospites et duos Ruthenos, similiter Ruthenus contra Theuthonicum. Si Ruthenus et hospes discordaverint in testimonio et neuter eorum velit pretestificari, super hoc sordentur, quis eorum pretestificetur, et quii pretestificatus fuerit, evincet in causa, de qua tractatur.