Читать «Северные крестоносцы. Русь в борьбе за сферы влияния в Восточной Прибалтике XII–XIII вв. Том 2» онлайн - страница 158

Денис Григорьевич Хрусталев

XVIII. Si aliquis Ruthenus solvere debet hospitibus et Ruthenis, prius solvet hospiti, Rutheno, si autem hospiti solvere non sufficiat, redigetur in servitutem, cum uxore et pueris hospiti et eum, si vult, hospes deducere poterit, dum tamen antequam eum deducat publice offerat redimendum; qui autem se de eo intromiserit, hospiti debita persolvet.

XIX. Item si clericus in sacris ordinibus constitutus, oldermannus et nuncius malo casu occidantur, quos absit, dupli[ci] emenda satisfiet scilicet 20 marcis argenti; si vero alius interficitur, emendabitur cum 10 marcis argenti, servus autem proprius emendabitur cum 2½ marca argenti; vulnus viri liberi emendabitur 1½ marca argenti, vulnus servi cum dimidia marca argenti. Qui alii dedit alapam, emendabit dimidiam marcam argenti.

XX. Libra bis equari debet in anno, si expedire videbitur, similiter sch[a]la argenti. Bona, que adducit hospes, ponderari debent in curia in libra sicut quondam in pondario et recipiet ponderator 9 schin de cap. Bona, que emit hospes a Rutheno, ea Ruthenus presentabit ad libram sine expensis hospitis, set hospes dabit ponderatori 9 schin pro cap, non plus. Quicunque ponderator constituetur, in quacunque libra ponderabit, osculabitur crucem, quod cuilibet ex utraque parte equaliter ponderet. Ponderator argenti hospitibus predictis ponderabit sine precio. Quicquid argenti examinator receperit ad comburendum de hospite, superposicionem deconputabit de tali argento, quale ab eo recepit. Cum hospes argentum suum facit ponderari, una ponderatio debet fieri in una scala et secunda ponderatio, si placet hospiti.

Si aliquis hospes argentum vendiderit examinatori argenti et quod ei ponderator argenti exponderat, ille, qui recipit, non reportat, super hoc Nogardienses respondebunt. Stater, qui dicitur cap, debet gravitate continere 8 Livonica talenta.

XXI. Item per funem sancti Petri debet hospes mensurare bona sua.

XXII. Cum hospites hyemales vel estivates exierint a curia et venerint ad vorsch, tunc, si volunt, accipient unum ductorem scilicet vorschke[r]l, cui dabunt 8 capita martarorum et unum panem.

XXIII. Quicunque hospites sunt in curia estivates vel hyemales et habent equos, eis utantur, bona sua vel fratris sui Ubere adducendo et deducendo cum suis equis.

XXIV. Curia Gotensium cum ecclesia et cimiterium sancti Olavi et prata adjacentia in omnibus libera erunt secundum justiciam habitam ab antiquis.

XXV. Via a curia Gotensium trans curiam regis usque ad forum libera erit et edificiis inoccupata liber[t]ate, quam rex edidit Constantinus. Item circa curiam eorundem Gotensium secundum justiciam antiquam ad 8 passus edificia poni non debent nec lignorum congeries circumponi nec aliquid in ea fieri debet preter ipsorum voluntatem.

XXVI. Item curiam gildae, quam iidem Gotenses vendiderunt, non tenentur renovatione pontis aliquatenus procurare.

Jura et libertates prescript[e], quas hospites mercatores in dominio regis et Nogardiensium sibi fieri postulant, eedem libertates et jura ipsis Nogardiensibus, cum in Gotlandiam venerint, in omnibus inpendentur favorabiliter et benigne. Amen.