Читать «Северные крестоносцы. Русь в борьбе за сферы влияния в Восточной Прибалтике XII–XIII вв. Том 2» онлайн - страница 155

Денис Григорьевич Хрусталев

III. Cum hospites in regno Nogardiensium et sub eorundem pace et protectione sunt, si res eorum furto subtracte fuerint et summa furti sit infra dimidiam marcam kunen, reus se redimere poterit cum 2 marcis kunen; si vero supra predictam summam et infra dimidiam marcam argenti furtum commiserit, virgis decorietur et ad maxillam cauteriabitur vel redimat se cum 10 marcis argenti; qui autem ultra dimidiam marcam argenti furatus fuerit, communem subibit sentenciam. Si furta predicta commissa fuerint inter Berkø et Engera, intimabitur oldermanno de Engeren, qui veniet infra duos dies, et si infra duos dies non venerit oldermannus, illi, qui furem deprehenderunt, secundum quantitatem furti de eo judicabunt nec eis super hoc imputari debet excessus. Simile erit, si furtum contigerit inter Engeren et Aldagen et ita deinceps usque Nogardiam veniatur.

IV. Cum hospites hyemales venerint ad torrentem, qui dicitur vorsch, intimabitur oldermanno vectorum, qui dicuntur vorschkerle, ut mane veniant ductores, et decoquetur eis ipso mane unum caldarium et non plus, quo decocto et expedito dicti vectores sine dilatione expedient mercatores, nec aliqui assumentur in lodias nisi viri robusti et ydonei, per quos res hospitum conserventur. Iidem vectores cum ad tabernam pervenerint piscatorum, recipiant precium suum videlicet quilibet vectorum 8 capita martarorum et unum par maparum vel loco maparum 3 capita martarorum, et deinde hospes absque ulla mora expediatur.

V. Cum autem hospites memorati devenerint ad locum, qui dicitur Gestevelt, quelibet navis onerata bonis teloneabit unam marcam cunen, navis onerata gravibus utpote carnibus, farina, siligine vel brasio theloneabit dimidiam marcam kunen, navis vero onerata victualibus ad nichilum obligatur; thelonearius ibidem scrutabitur bona, pro quibus dandum est theloneum, nec dabitur theloneum antequam bona in Nogardiam veniant. Quando hospites estivales venerint ante torrentem, qui dicitur vorsch, statim absque mora vectores conducent eos ad tabernam piscatorum, quo dum perveniunt quelibet lodia dabit vectoribus 4 panes et unam scutellam butiri; si panes habere noluerint, dabuntur eis pro quolibet pane due cunen et pro butiro 3 capita martarorum. Cuilibet vectori dabuntur 8 capita martarorum et unum par maparum vel loco maparum 3 capita martarorum. Idem jus habebunt hospites estivales de dando theloneo quod et hospites hyemales, ut supradictum est.

VI. Cum hospes lodias conducit in Nogardia[m], si lodie occurrerint navibus in Nu, quelibet lodia accipiet precium suum et pernam vel 5 marcas cunen pro perna; si venerit lodia in occursum mercatoribus in Aldagen vel in Wołcowe minne, recipiet medietatem precii et dimidiam pernam vel 2½ marcam cunen.