Читать «Северные крестоносцы. Русь в борьбе за сферы влияния в Восточной Прибалтике XII–XIII вв. Том 2» онлайн - страница 156

Денис Григорьевич Хрусталев

VII. Quecunque lodia cum aliis lodiis conducta non venerit, tempore deputato precio suo carebit; quecunque lodia conducta non tamen onerata in de[s]censu confracta fuerit vel periclitata, similiter precio suo carebit.

VIII. Cum mercatores cum lodiis ascendunt et ex infortunio aliqua dissensio inter mercatores et vectores orta fuerit vel percussio intervenerit et lis per compositionem sedata fuerit, non debet eadem dissensio amplius ventilari. Cum mercatores ascendunt Wolcowe et veniunt ad Veritin Ritsagen, prima die famuli mercatorum non intrabunt Ritsagen, set secunda die intrabunt et exibunt, cum venerint Dhrelleborch. Cum hospes res suas posuit in lodiis et ex infortunio aliqua lodia periclitata fuerit vel confracta, nichil de hoc ad hospitem, set de precio respondebit pro longitudine vie, qua res duxit, et hospes sustinebit da[m]pnum, quod exinde percepit. Quando naves mercatorum sunt in Nü, secundum antiquam justiciam libere possunt negociari hospites cum Carelis et Engeris.

IX. Cum hospites veniunt in Nogardiam, debent vehicula esse parata ad deferendas res hospitum et cuilibet lodie dabuntur 15 cunen; predictum precium dabitur infra quindenam; Gotenses 10 cunas dabunt pro rebus suis deferendis. Hospites cum exierint a curia Theuthonicorum, dabunt lodiis in de[s]censu dimidiam marcam cunen.

Curie Theuthonicorum et Gotensium et hospites liberi erunt, ita quod Nogardienses nec personis nec rebus habendis, tractandis vel vendendis aliquas possunt ponere constituciones; curie hospitum predictorum adeo debent esse libere, ut si aliquis excessum aliquem commiserit et ad eas confugerit, non debet dari extra eas in manus alicujus, set placitari debet pro eo, ac si esset in ipsa ecclesia constitutus.

X. Item nulli precones, qui dicuntur schelke, debent intrare curiam Gotensium vel Theuthonicorum, nuncius autem ducis curiam intrare potest. Si Ruthenus deliquerit in hospitem, intimabitur duci et oldermanno Nogardiensium, qui causam conplanabunt; si autem hospes deliquerit in Ruthenum, intimabitur oldermanno hospitum et nullus alium accipiet per vestem, set oldermannus manum porriget pro reo, ut ipsum producat ad racionem.

XI. Item placita hospitum inter hospites et Ruthenos habenda sunt in curia sancti Johannis coram duce, oldermanno, Nogardie[n]sibus et non coram aliquo alio. Item custos, qui dicitur biriz, nullum habet jus intrandi curiam nec usquam ante curiam erit, cum non sit de antiquo jure. Inter curias Theuthonicorum in platea non debet esse pugna vel percussio cum fustibus, qui dicuntur velen, quia de hujusmodi ludo insolito ab antiquis in loco predicto posset oriri discordia inter hospites et Ruthenos.

XII. Si aliquis ausu temerario curiam Theuthonicorum vel Gotensium invadere presumpserit vel eam violenter intraverit armata manu ibique aliquem aut rebus aut corpore molestaverit vel dampnificaverit, dampnum, quod ibidem acceperit, pro suo optinebit. Si autem evaserit et quaestio contra eum mota fuerit et devictus fuerit auctor injurie, duplicem emendam faciet scilicet 20 marcas argenti et quilibet de suis complicibus emendabit 1½ marcam argenti. Si autem aliquod dampnum in curia fecerit, emendabit, quod si ipse emendare non suffecerit, Nogardienses pro eo satisfacient in emenda. Si vero aliquis invasorum curie aut personarum in curia pro excessu suo detentus fuerit, pena publica punietur.