Читать «Новая прусская хроника (1394)» онлайн - страница 98

Виганд из Марбурга

Post hec, ut narratur, Poloni tanquam perfidi pacem violarunt. Postea dux Hinricus rediit cum multis Francigenis in Prussiam et aliis deo duce.

Intrante anno 1338. frater Theodoricus de Aldenburg, dux Bavarie Hinricus et alii multi navigio in magna copia veniunt in Lithwaniam in quandam Insulam prope Welym: ubi circumsepiunt se, duas domos ibidem erigunt, de quibus se defendunt, et aliam fortem domum erexit prope, in cuius propugnaculo 100 bellicosos statuit, sed et 40 animosos fratres cum totidem sagittariis ordinavit ad utililatem domus. Multos quoque Wytingos pro custodia et vigilia circum ordinat, preter Nathangos et Sambienses. Tandem duo maligni Wytingenses cum aliis descenderunt, Castrum volentes ipsum tradere in manus Regis, de quibus unus mansit, in malo propositio, in Castro vulgariter Beyorn vel Beyeren, quod regi tradere voluit. Idem dixit [56] Regi Lithwanorum, quomodo eadem domus esset lignea, minus bene compactata cum argilla etc. quod posset faciliter vincere. Socius quidem, aijt, meus exit et earn succendet. Quidam probus vir cognovit huiusmodi tradimenta, flens adiit domum et eos avisavit, dicens de traditoribus, unum esse in Castro, alium in Lithwania. Eodem tempore in festo Trinitatis dum domus dicta foret perfecta, Rex Gedemyn concepit huiusmodi sermonem traditoris et cum gravi exercitu, machinis, arietibus etc. circumdedit domum, XXII. diebus fortiter impugnando nec vincere valuit. Accidit, quod quidam frater Tilemannus de Sunpach magister sagittariorum telo igneo vexillum combussit et statim post paganorum regem de Tracken telo volnerat in collum inter scapulas, et mortuus est, suscipiens partem cum dampnatis et ita pagani post plurima dampna perpessa, cum scandalo abierunt.

Fratres quoque exeunt et machinas et alia relicta deducunt ad castrum, et dominus Henricus Bavarie ditavit castrum cum armis et victualibus necessariis, vexillo et sigillo.

Tandem frater Hinricus Dusmer marschalcus jussu magstri cum exerciti intrat terram Wenducken et hosfiliter devastat et occidit, bona rapuit, mulieres, pueros etc. captivos educendo.

Anno 1338. circa festum Assumpcionis Marie forti manu Lithwani cum Samaitis intrant terram tribus diebus vastantes. [58] Marschalcus dictus huiusmodi cognoscens, bellum cum paganis iniit in vigilia Assumpcionis in campo Galekouken et fit acre bellum, in quo 1220 pagani sunt occisi.

Anno 1339 in hyeme tunc valde frigida, magister Theodoricus obsedi Castrum Welym et impugnat et propter tedium fratrum reliquit domum et recessit cum palatino de Reno et suis. Eodem anno multas reysas fortes adornavit magister sepedictus.

Anno 1341. dictus Magister in profectum terre Prusie tres fecit vias amplas in terram Lithwanorum cum fossatis, quibus prohibuit (facilem) aditum inimicis et exitum. Tandem tanquam providus vir proposuit mittere legatos in Almanniam et vocare soldatos, principes etc. contra Lithwanos et ruthenos in eorum devastacionem, ne de cetero prutenos in tantum turbarent. In hoc proposito stetit per 6 septimanas; sed idem Magister in tarn arduis ceteris causis involutus erat, quod nequibat propositum ducere in effectum.