Читать «Новая прусская хроника (1394)» онлайн - страница 100

Виганд из Марбурга

Anno 1343. tempore magistri Luteri, dum Rex Dacie adhuc dominaretur in terra Reveliensi etc. Milites et clientes regis oneribus et fatigis incolas opprimebant, quod in gemitu et dolore nimio Magistro et fratribus querulabantur, signanter illi, vulgariter dicuntur Ystenses, Osalyenses et ceteri vulgares. Tanta quoque fuit eorum violencia, quod uxores eorum dehonestabant, virgines deflorabant, possessiones auferebant, et eis ut servis usi sunt. Quare Ystenses, Hargenses, Osalienses insurgunt contra eos et mittunt ad regem, querentes, an eos a tantis oppressionibus protegere velit, quum pocius vellent mori, quam sub tanto jugo degere et nisi absolverentur, conqueri vellent deo et sanctis eius. Senes quidem et Juvenes omnes super tanta violencia clamaverunt. Dicta quoque legacio protracta fuit, in quo populus est deceptus; unde multa mala orta sunt, occisiones militum, servorum, liberorum et omnium.

Eodem tempore fuit in Lyvonia Magister Borgardus qui, collegit cum suis magnam copiam, cum qua venit in Rusiam, volens oppugnare Yserborg. Quo audito Ruteni exercitum gravem contra ordinem collegerunt et fuit bellum inter eos, in quo ultra 100 Ruteni occisi sunt. Tandem Magister cum fratribus [66] obsedit Ysenborg, oppugnat cum duabus Machinis 8 diebus ante festum Laurencii 5 diebus.

Mirum tunc accidit tale m Castro. Mulier enim quedam animosa habuit ante se camisiam sanguine conspersam et extensam, nec aliquo telo vel sagitta poterat offendi, tenens vertebrum in manu et fila involvit in eo, exercens sortilegia, donee Magister ibi staret.

Eo quoque tempore Rex Kynstut cum fratre Algarto per quendam prudentem Bayorum adducunt 3 exercitus trans Danubium. Primus se convertit contra Lewardenses hostiliter vastando, depredando et captivando, 2us Urkullenses, ubi similia egerunt, 3us exercitus, ad Rodenproyenses hostilia exercentes ultra 3 dies per captivitates, occisiones, rapinas, nemini parcendo, mulieres cum pueris educentes de terra.

Dicti reges audientes magistrum cum suis domum rediisse, revertuntur trans Danubium et cira festum assumpeionis in terram suam. Et interim quod magister erat in Russia, dicti Eijstenses, Hargenses etc., protervo animo, longo exercitu oppidum Revele obside-bant, hostili crudelitate terram occisione etc. demolierunt. Magister Borgardus huiusmodi intelligens cum suis in magna multi [68] tudine transiit prope Revel, ut dictos paganos compesceret et converteret. Sed in obstinacione permanebant et proposito oppidum vastandi. Unde magister per interpretem querit, quare tanta mala egissent in interfectionibus etc. et ajunt, querentes graciam magistri, Magister querulabamur tibi defectus nostros et gravamina, que a militibus et nobilibus tulimus et injurias et imo pocius volumus omnes mori, quam sic annichilari et surgimus in vindictam, quod nullo modo factum esset, si aliquam justitiam nobis exhibuisses. Sed interpres decepit dictos Hargenses mendacia proponens magistro, dicens, se respondisse, si non fecissent huiusmodi, adhuc vellent facere; unde magister concorditer cum suis invasit eos et similiter Ystenses et ex eis ultra 12000 sunt occisi, cum tamen graciam magislri quesissent.