Читать «Новая прусская хроника (1394)» онлайн - страница 96

Виганд из Марбурга

Post hec anno 32. Magister et preceptores comportant grandem exercitum, inter quos Capitanei fuerunt dominus de Bergow, frater Guntherus de Swartzburg, dictus Poppe, qui transeunt in Brisik, ubi usque ad diem Pasche steterunt et tunc hora vesperarum graviter impugnant et hostiliter, quod eciam inimici desperabant et castrum cum opido fratribus tradiderunt.

Post hec transeunt in Leslaw, quod eciam circumcirca [46] impugnantes adeo, quod eciam se fratribus subdederunt. Et subjecte terre iste servierunt Magistro, milites at que clientes etc. Rex vero, comportato grandi exercitu, pertransiit Masoviam trans flumen Dribantz, proponens intrare terram Culmensem. Cui Magister, collecto magno exercitu, occurit et prohibuit, quod nec transire nec fugere valuit. Tunc erant quidam pii et honesti homines, qui toto conamine, ne tantus sanguis effunderetur, unionem inter partes statuerunt et deposita ira et omni rancore facti amici consenseruntque in arbitros ad pacem confirmandam manu stipulata, ordinacione divina, pacis datrice, secundum cuius placitum hec facta sunt cum Rege Wladislao etc., et notificata in dominica Reminiscere anno 1333. Quod Lokut Polonie rex, qui hactenus amaro spiritu fratribus dudum insidiabatur et occidit et a suis Cracovie est sepultus.

Post predicta eodem anno in profesto sancte Margarete tempore messis, dum populus in Cujavia sata meteret, hora vesperarum fratres cum multitudine gravi impugnat Castrum Patost, de quo aliqui retro deciderunt, sed et fratres obtinuerunt castrum tali condicione, quod Capitaneus cum sua familia libere in eo permansit, qui se dederat ad manus fratrum et filium suum in obsidem promittens Magistro et preceptoribus fidem firmam et adhesionem perpetuam. Post quod filius eius Casimirus, factus rex Cracovie, fidem et pacem cum fratribus tenuit nec in vita sua arma contra eos movit usque ad magistrum Winricum.

[48] Item in eisdem annis prope Carnisprivium de Lyvonia multitudo magna populi venit in Prussiam et postea converlit se contra paganos et cum eis Pruteni. Sed magister cum fratribus pensavit, quod huiusmodi transitus de cetero non induceret profectum.

Sequenti anno Magister Lyvoniensis cum copia gravi viriliter paganos dictos Santcore, quos vastaverat igne et cum rapina revertens et pagani eos insequuntur, sed cristiani convertunt se et de paganis ultra 500 occiderunt in octavas Laurencii.

Anno 1333. in die purificacionis fratres Lyvonienses cum fratribus de Prussia comportaverunt duas copias et terras paganorum vastabant et dampna multa intulerunt, in fugam converterunt et dispersi sunt in silvas idem pagani.

Anno 1335. Civitas Darpt secundo igne consumpta. Frater Lutherus de Brunswig Magister devotus in oracionibus et virtuosus multa memorie digna statuit et in bonis operibus finem clausit in Choro Canonicorum in Konigsberg, decimus octavus in ordine, Magister nobilis, quia dux Brunswicensis et prudens ecclesias frequentabat, vulgares libros composuerat. Sepius in Choro cantabat, quum notas novit dulciter modulare et signanter sanctissimam Elizabeth tanquam sibi specialem matronam devotissimis obsequiis et laudibus venerabatur.