Читать «Новая прусская хроника (1394)» онлайн - страница 94

Виганд из Марбурга

Demum transiit marschalcus et statuit rex bohemie dietam certam ante opidum Kalis; quo cum marschalcus venisset, non [38] invenit Regem bohemie ut putabat, sed prestolabatur 5 diebus, Interim variam miliciam exercebant, nunc pedestres, nunc equestres ibidem fratres. Et quia rex non venerat, indignati sunt, festinant ad Gneznam, ubi requiescit sanctus Adalbertus. Quo marschalcus misit copiam hominum, ut occulte possent reliquias sanctus deportare, fratres quoque Summum intrantes, nec reliquias invenientes, quum per Canonicos alibi occultate erant; unde fratres circumdant civitatem et altera die obtinent et omnes circumcirca ab eis sunt occisi et captivati.

Deinde occupant nocte Konyn. Quo ex sorte Rex cum exercitu venit, ne cognovit ibidem fratrmn exercitum. Sed et frater Otto commendator terre hoc percepit et cum marschalco et ceteris ob spem victorie festinat ad bellum et adhuc fuit dies clara. Rex vero Lokut, cognito huius exercitu, qui nec declinare a loco voluit, ipse abiit et fugit, curribus cum armis et victualibus onustis relictis, quos nemo custodivit, quos fratres potuissent rapuisse, nec aliquod bellum secum fuisset, nisi currus sic stetissenf, tandem vincuntur.

Post hec commendator dictus cum Marschalko etc. transeunt juxta flumen Nettze. Et Rex celeriter misit capitaneum suum explorare, an per bellafratrum exercitus posset molestari. Fratrum vero copia transiit ad oppidum Redsey; dum dies oriretur, frater Otto et frater Teodoricus dicti simul cognoverunt Lokut regis malum propositum, qui sequebatur fratres, quod non sperabant et per campos, silvas etc. fratres properant, proponentes obsidere [40] Brisik. Commotus vero Terre commendator cum potenti exercitu in Brisig et Marschalkus duntaxat cum 350 mansit cum multis prutenis. Нога autem terciarum surgunt nebule densissime, in quibus Poloni sequentes Marschalkum et valde propinquantes concurrunt et nemo de alio quidquam novit, sed et fratres cognoscentes exercitum hostiliter insurgunt et Poloni retrocedunt et se bona quiete ad bella parant. Marschalkus ordinat 5 vexilla. Rex similiter solutis nebulis 5 armavit vexilla et factum est crudele bellum Anno 1300. Nonas Decembris, in die Cosme et Damiani. Frater Otto de Luterberg, dictus Theodoricus etc. hostiliter persequentes hostes, ubi frater Ywan cum vexillo ordinis corruit, quia equus eius telo transfixus, nec qisquam poterat vexillum levare, quia conclavatum fuit et grave et fit clamor pro subsidio; unde Poloni huiusmodi videntes, putant exercitum fratrum debilem et circumdant fratres forti copia et in tali conflictu sunt captivali 56 fratres, qui sub bona custodia tenebantur inter fossata a Polonis. Rex querit, qui essent, et ajunt: sunt de teutonicorum exercitu, et Rex dixit, Exspoliate eos et transfigite omnes; et 56 fuerunt interfecti. Theodoricus marschalkus captivatus fuit et ceteri captivi fuerunt interfecti, quos nominat historia, sc. Otto de Wunsdorff, commendator magnus, de Elbingo commendator, frater Albertus commendator de Gdancz et ceteri tributum mortis exoluerunt. Kasymirus tunc Junior Rex fugit, Cracoviam, narrans, quomodo Poloni in bello succubuissent. Post [42] hec terre commendator cum populo venit, dummodo adhuc Rex ibidem maneret in loco belli, et dominus de Plawen in subsidium fratrum et fit novum bellum, in quo Rex vi pulsus cum suis a commendatore dicto retrogrediari (?); finito bello exercitus libens locum obtinuisset. Hie est videndum, quod fruter Otto terre commendator redemit Marschalkum captivum a vinculis in curru detentum et eum sic salvavit; tandem venit, ubi dicti fratres denudati et interfecti fuerant; quos sic videns contremuit et doluit, et in tali merore precipitavit de equo horrido clamore, vindictam huius postulans ab omnibus ordinem diligentibus, ut nemini parcant, precipiens omnesque interficiant. Pruteni vero perturbati sunt, dicentes: Nos volumus bene deducere captivos bonos, quibus nostros redimamus, qui graviler sunt vinculati, et respondit frater Otto: Ne sitis in hoc solliciti, sed dominus hodie dabit nobis multos bonos viros, quibus ab omnibus hostibus nostris nostros liberare possimus, sed omnes interficite. Unde frater Theodoricus dedit huius modi verba, quod communitas cepit 100. viros bonos, cum quibus omnes captivos suos redimerepoterant.