Читать «Новая прусская хроника (1394)» онлайн - страница 90

Виганд из Марбурга

Tandem Rex Johannes compulit ducem Walden, quod ab eo suscepit omagium et subjecit se perpetuo.

Magister Wernherus eciam voluit voluntatem suam habere cum fratribus. Rediens in Prussiam convocat preceptores in proxima estate, sumpta copia contra fratres in Livonia hostiliter se exhibuit, et Castrum ei dederunt. Eo tempore multi pagani maiores de Medwalgen tractant cum magistro, quod si eos a furore et potencia regis securare posset, omnes vellent ei obedire quia aliter non possent salvari; et abierunt pagani et revertiintur in pristinum errorem, sicut canis rediens ad vomitum.

Eodem anno post pascha frater Otto de Luterberg mira gessit in Culmensi terra, cum prutenis obsedit Mosborg et cum machinis et sagittis graviter invasit, et subjectionem postulavit. [20] Qui superbe responderunt, putantes se bene custoditos, minas eius non curantes. Tandem frater Otto cum prutenis hostili aggressu castrum vicit, 80 de maioribus interfectis; Castrum quoque Wischegrot obtinuerunt fratres et totum desfruxerunt, et nullus evasit, nbi 200 viri fuerunt occisi sine mora et personarum, acceptione in die sancti Jacobi.

Post hec fratres in die sancti Alexii Castrum Nakel cum impetu obtentum, igne consumunt cum incolis, preter Capitaneum Hinricum, qui se dedit captivum. Similiter Carteus domus Episcopi que post S dierum inpugnationem in die Petri et Pauli hostiliter obtenta est.

Rumor oritur, quomodo Lithwani vellent impugnare Castrum Bartenstein, unde in festo Exaltacionis Crucis factum est capitulum in Marienburg et preceptores amaricati propter paganorum adcentum et proponunt eis obviare. Sed mutaverunt propositum, eo quod Rex Lokut cum Ungaris et Polonis 1500 et pluribus, Sic et Capitaneus Henricus) cum rege conrariatur fratribus et multi Ungarorum, qui cum eo venerant in terram Culmensem ultra flumen Ossam XIV. diebus vastantes signanter villam Gordyn.

Rex vero Bohemie Johannes et Wilhelmus princeps Ungarorum pacem et unionem ordinaverunt, et omnis controversia est [22] sopita et in robur fidei fratres Brawenburg et Wyssegrat Polonis presentarunt cum attinenciis iuxta dictamen Polonorum.

Anno 1331. sequenti anno in die nativitatis Marie virginis Rex Lokut polonie concepit malum propositum vindicte cum auxilio Gedemyn, regis Lithwanorum, qui sibi condixerant se pretacta die paratos esse. Tandem Rex Gedemyn in potenti manu intrat cum paganis terram Osterrodensem et igne vasat earn, uhi frater Detmarus, magister piscatorum, cum IX est interfectus. Processeruntque pagani contra Lobow opidum, ubi cives erant inavisati, pedestres impugnant opidum, circum comburunt; sed dominus preservavit cives et civitas mansit intacta.