Читать «Новая прусская хроника (1394)» онлайн - страница 89

Виганд из Марбурга

Eodem tempore Poloni insidiabantur ordini, quocunque modo poterant, figmentis excommunicantes ordinem. Comperta vero veritate et injusta ordinis accusatione absoluti sunt ab huiusmodi injusta impetitione, unde deo graciantur, quod per prudentiam Karoli ordo fuerit justificatus.

Ordinatione Archiepiscopi Rigensis tempore Johannis pape, cuius adhesione Cardinalium et tocius curie disposuerat, quod ordo multipliciter vexabatur, in accusacionibus depositis coram papa de parcialitate ordinis etc. Que gravamina statim per prudenciam Magistri Karoli sunt amota et ad gratiam tocius curie ordo est restitutus, unde post hec cito ad pristinam Magisterii sui dignitatem honorifice reductus. Nec suos adversaries, qui ei pridem graves fuerunt, a dignitatibus delrusit, ymo destitutes ad dignitates pristinas et majores erexit sua prudenti ordinacione. Et obiit in Tyre; unde preceptores pro electione magistri in Prussiam breviter convenerunt.

[14] Caput III. De factis Magisrl Wernheri et Regis Lokut et allis

Unde conventione facta in Marienburg, concorditer eligerunt Wernerum de Orsla. Hie principatum tenuit in Marienburg et omnia ordinis supposita ei paruerunt. Anno Domini 1328., quo tempore occidit papa Johannes et Nicolaus electus est papa. Et Rigenses in prejudicium cristianitatis vocaverant pagartos multos in districtum Karkus, quos tamen preceptores expulerunt.

Post hec rex Polonorum contraxit amiciciam cum rege Wytan, liberos suos copulantes in finem, ut pacifice simul regna sua gubernarent.

Deinde Rex Polonie cum conjuge sua postulavit terram Pomeranie, atque in Cuyaviam copiam hominum misit, similiter ad papam, sed ordo huiusmodi mutavit (iuvavit) et se ubique defendit. Similiter in Prussia opponit se Regi. Hoc tempore dux Masovie Nanczke cum potentia sua fratribus adhesit, eo quod Poloni cum exercitu terram eius devastaverant. In cujus [16] vindictam fratres pertrasierunt Wislam, uli ducem nocerunt et terram teutonorum igne destruxerunt.

Anno sequenti Rex Bohemiae proposuit intrare terram Prussie, unde dux Lutzelburgensis cum 300 armigeris et aliis Christi fidelibus in protectionem fidei etc. venit, volens intrare Litwaniam. Sed eo tempore dissencio erat inter ordinem et terram Cracoviensem. Quare Rex Johannes ex prudentia sua ibidem pacem statuerat, quam putabant perpetue duraturam. Quod ideo factam fuit, quum simul cum 10000 Litwaniam invadere proponebant et eorum maliciam cum potencia infringere, ubi obsidebant Castrum Medwaglen: quo obtento, magnam multitudinem ibidem invenerunt, quam magister omnino perdere voluit, sed (et) Rex Johannes precibus suis salvavit vitam eorum et per baptisma incorporantur fidei catholice in die virginis purificationis; Et dederunt Magistro obsides in robur fidei, quod placuit valde Regi. Sed hyeme terminata ceperunt nauseam habere de baptismo et anhelare ad paganismum. Unde magister iudicavit hoc esse verecundum, quod ex pace firmata experiri posset. Sed cum Rege Johanne expertus est, ex conditione paganica pacem violari. Et ideo erectis vexillis potenti manu transeunt contra Regem Lokut, qui pacem violaverat; unde simul adjunctis multis electis viris vastant Doberinensem ter[18]ram, nulli parcentes, similiter in Masovia hinc inde igne etc. terram demoliendo et pertubati sunt et vindicta facta est fidei violate per magistrum et suos adherentes. Oppidum Plotczk ohsident; Machinas erigunt, quibus iucendo in opidum cives perurbant, moenia murorum dejicientes.