Читать «Новая прусская хроника (1394)» онлайн - страница 88

Виганд из Марбурга

Caput II. De Treugis factis

Post breve intervallum facte sunt treuge, et rex ait preceptoribus: unus e vobis, suius caput ferreum fuit, molestavit me, quern libens adhuc viderem. Magister quoque destina-[10] vit ei eum, Tusemer dictum cui rex: tuo acuto gladio me quasi interfecisses, et ait: sic factum fuisset, si mei expecassetis.

Dictus eciam Magister fuit justitie propugnator et omnis mali extirpator, propterea ordo aput eum crevit multum. Nichilominus a fratribus suspectus habebatur, et consilia querunt, quomodo deponeretur, visumque est eis, quomodo male regeret, unde Capitulum congregant, in quo lecta fuit cedula et jubebant eum officio renunciare, sigillum reddere et annulum aureum sine contradictione, quod sponte fecit. Quidam tamen preceptores optabant, ut maneret in sua dignitate; quos prudenter deprecabatur, ut eum mittant inTyr, quo cum veniret, esset quietus et sic posset vivere de relictis patris et matris sue et preceptores gavisi sunt; unde humiliter licentia sumpta, retento vero sigillo cum eo venit in Theutoniam. Quod cum devenisset in noticiam preceptorum, qui premissi erant in reelectionem Magistri, eum ibidem videntes et sigillum, dicunt: domine! Nos libenter parebimus tibi. Sed affectus eius inclinatus fuit ad natale eius solum. Quo preceptores venientes cum eo, cognoverunt honorem magistri, qui eidem ibidem propter suam probitatem a principibus et ceteris exhibebatur et reverentiam, eo quod in sua dignitate se honorifice habuerat. Post hec dictus Karolus convocato Capitulo nulla tamen invidia, quam contra eum habebant, suos accusabat, qui in sua prudentia decepti erant. Post hec [12]adiit papam, a quo honorifice et amicabiliter susceptus est, tractans cum eo secreta cordis sui, qui eum confirmavit, nichilominus tamen ordinem in hoc forefacto expurgavit. Ordo tamen eo tempore undique susceptus habebatur.