Читать «Новая прусская хроника (1394)» онлайн - страница 109

Виганд из Марбурга

[106] Caput X

Anno 1361. in hyeme marschalcus dictus de licentia magisri primam reysam hyemalem suam fecit cum subsidio peregrinorum multorum nobilium sc. margravii et suorum militum, comitis de Katzenelbogen comitis de Veldentz qui omnes cum comitiva obediunt marschalco, fortiter stantes sub vexillo sancti Georgii, quod quidam nobilis miles duxit, dictus Johannes de Kalmut. Sed quia pagani fuerunt avisati, revertuntur. In eadem hyeme frater Hinricus de Schinigen bis transivit de Ragneta contra paganos et hostilia exercuit opera, gladio, igne et rapina et cum triumpho letus revertitur, multos Lithwanos compescens. Sequenti anno frater Henningus comportata multa copia de longinquis, tempore estivo contertit se cum suis militibus contra Garten et proposuit transire vadum fluvii, sed a paganis prepeditur quare retrocedit, frustrata dius voluntate. In quo exercitu etiam erat Thomas Sprentzer, qui semper strenue stetit in operibus suis. Et quam cito domum sunt reversi, denuo marschalcus statuit reysam transiens de Ynsterborg in Kawen et intulit pa[108]ganis varias molestias, misitque prefectum de Ynsterburg, vulgariter Pfteger, contra paganos et primum Socium suum ad flumen Mimele, per quod nemo poterat transire cum profectu. Et ita compulsi sunt ad reversionem, nec poterant reysam, prout proposuerat, terminare. Unde dictus Sprentzer stetit ibidem ad integrum annum in terra, nec revertebatur domum eo tempore, quo Kynstut fuit captivatus.

Anno 1361. frater Hinricus Kranichfeld, Hinricus Beler, Albertus Hertzog, hii fratres strenui et famosi cum 250 transeunt in Russyam in terram Delitcz nec poterant transvadere Naryam, revertuntur et convertunt se in obsidionem castri Eckersberg in diebus Apostoli et steterunt ibi 2 diebus cum parvo exercitu. Sed frater Hinricus Beler cum omnibus suis intrat castrum Letczenborq. Et idem frater Hinricus Beler pertransiit vadum et reperit vestigia paganorum et 500 viros, inter quos fuerunt Kynstud, Patirky et Algard. Misitque celeriter in Eckersberg, notificans, se invenisse grandem exercitum paganorum circa stagnum vulgariter Wobel dictum; frater Heldrung eciam intimavit de magno exercitu, sed eciam frater Beler tenuit custodiam et excubias, petens Albertum predictum, ut cum populo suo veniret, quum hostes in terram declinarent. Dux au[110]ditis huiusmodi sermonibus, statim venit cum suis, unde fratres sequuntur vestigia inimicorum, donee mutuo confluerent et fit bellum letale et hostilis pugna parte ex utraque, et in tali conflictu multi pagani ceciderunt in mortem in numero 130, de christianis 13 interempti sunt. Pagani quoque, velut amentes timidi, fugierunt. Inter quos Paterky, magno concussus terrore, fugit sicut vecors. Conradus Hoberg vibrata lancea sua eundem detrusit de equo in terram. Hanke de Eckersberg Kynstud captivavit et tenuit, et audiens prefectus de Eckersburg deiectum de equo, dolens conatur eum relevare et Nicolao Wyndekaym commisit regem custodie sue, dominum Lithwanorum, qui libens evasisset. Supervenit dux celeriter et regem tenuit captivum arta custodia, ducens eum in Marienburg; unde omnes, magister et sui gavisi sunt de tanta presenta temporibus istis a Deo eis concessa, quia captivaitus fuit in dominica Palmarum. Et inclusus in quadam camera a duobus fratribus custoditus diebus duntaxat et non in nocte. Consideravit, quod in muro foramen, quod dilatavit et occultavit, lateres etc. per famulum deportavit. Et quod diu animo concepit, scilicet quomodo evaderet, perfecit, quia in primo sompno pertransiit foramen camere et discedit in fosssam de consilio servitoris, scilicet Alpf dicti, qui licet esset christianus, origine tamen paganus erat. Hie consolatus est Regem, ferens ei pallium album cum cruce nigra, u [112] sic sub habitu fratris equitaret celeriter vias suas in equis magni commendatoris ei allatis, et letus evasit in huiusmodi habitu et equis. Cui occurit quidam frater ordinis et mutuo fraterne se salutabant nec no-vit, sed postea reduxit ad cor, talem fuisse, qui evaserat. Festinans intrat silvam prope Libenstad, in ea in quadam palude se occultavit, dimissis equis istis bonis, in qua mansit usque in noctem et cogitabat, quomodo tunc in tenebris procederet, quod et fecit et venit prope flumen Drybantz, per quod transnatavit, celeriter venit in Masoviam ad germanam suam, ubi stetit ad tempus; tandem transiit in Lithwaniam, et nuncii sui presentes erant, qui iam secunda vice in Marienburg apud eum fuerant, qui in deserto eum prestolabantar, ad quos cum pedester venisiset, cum nec moram habuisset, fatigatus ex itinere et inquietus. Et regem imponunt equo, festinantes domum et omnes sui exhilarantes sunt gavisi.