Читать «Новая прусская хроника (1394)» онлайн - страница 108

Виганд из Марбурга

Anno 1367. Siffridus Danvelt marschalkus cum preceptoribus et aliis multis nobilibus peregrinis, qui venerant in Prussiam in subsidium fratrum, francigenis, inter quos nobilis dominus de Barkun, Anglicis, Alamannis, signanter Marchio nurenbergensis, intrant in terram Lithwanorum festinanter et venit ad flumen vulgariter Metoven dictum et consequenter simul transeunt in terram Wayken, quam devastant et per noctem in ea steterunt potenti manu. In crastinum summo mane properant in terram vulgariter Rogeyne, in qua steterunt secunda nocte, ubi paganos igne, gladio cum terra consumunt. Dicti vero, marschalkus cum ceteris statim terras Subna et Galva intraverunt, in quibus steterunt 3 noctibus, eas devastantes ut supra. A Pisten transeuntes in obsidionem Welun et ibidem tetendunt tentoria sua fratres et nobiles supra dicti. Sed etiam pagani privaverunt eos cibo, potu et victualibus, redas fregerunt sive dissecarunt, occidentes ultra 150 viros, Manticas et sarcinas cum [102] suppellectili multa deportabant ad sua et partiti sunt inter se, et magna dampna christianis intulerunt. Multa igne consumunt et convertunt ad terram suam. Post hec frater Siffridus marschalkus, qui in multis ordinem promovit, vir multe probitatis et devocionis et sancte vite, clausit diem extremum in die sancti Gregorii, Deus sit misericors anime. Post hunc ad festum Pasche frater Henningus Scnindekop a magistro eligitur in marschalkum superiorem, quum strenue et virtuose vite ab omnibus famabatur et servus erat Dei.

Anno 1360. dictus Henningus Schyndekop electus in marschalkum. Crebrius jussu magistri hostiliter in inimicos fidei in multis reysis forti manu invasit et perturbavit, transiitque navigio in Welun et cum eo comes de Wirtheim, et alii miilites, qui simul inpugnant castrum, et multa incommoda castro intulerunt supra dicto. Inter festa Pasche et Penthecostes, magister Wynricus in multa copia comportata in profectum ordinis novam erexit domum ex licentia ordinis in praejudicium paganorum dictam vulgariter Wynterburg. Et ambo exercitus pretacti steterunt, donee perficerentur. Et venit murmur, quomodo Mymele castrum ex proprio igne omnino esset et funditus combustum, quare tristantur. Sed etiam marschalkus celeriter illuc misit aliquos fratres cum 300 viris, ut palis circumsepirent ut aream castri, ut saltim locum contra paganos retinerent. Et tandem nova domiis ibidem edificatur. Interim notificatur magistro, quomodo rex cra[104]coviensis in potenti manu et hostili edificaret castrum Rongart ad terram suam, et litteris mandavit magister marschalco, quomodo rex dictus in perniciem ordinis dictum castrum edificaret. Unde marschalcus statim cum commendatore de Balga et de Brandenburg et de advocato de Sambia et aliis bellicosis convertit se contra Polonos, propellens eos hostiliter et edificium funditus evertit et igne consumpsit. Eodem anno duo castra sunt pro ordinis protectione edificata, primum per commendatorem de Balga, Rungenbrust dictum et ad placitum suum consumatum, secundum dictum Grebyn, quod idem commendator consumavit. Similiter eodem anno dictus marschalcus proclamabat tempore authumpnali exercitum ad reysam contra castrum Welun, quam etiam perfecit et cum eo multi conveniunt, signanter nobilis Lantgravius Otto Hassia, qui cum suis militibus multis transiit in pugnam et fit clamor vulgariter Hessenland et sine tedio pugnant, in qua pugna socius marschalci, cognomine de Grunenberg fuit telo interfectus, dominus misericors anime eius. Tandem transeunt fortiter ad ripam fluminis Rodan secundum placita sua.