Читать «Новая прусская хроника (1394)» онлайн - страница 112

Виганд из Марбурга

Rex quoque Kynstud in perturbato animo cum ingenti mullitudine stetit juxta Mimilam, Algard similiter cum suis Bay[122]oribus et Smyrdens prope Nergam et consiliantur et disponunt se celeriter, quomodo castrum ab hujusmodi impugnationibus absolverunt. Interim magister Wynricus cum suis preceptoribus prudenter meditatur; quomodo proscriptores fidei et cruris compesceret et domum funditus everteret, et inito consilio fossam implet et suppositis stucturis eque altis, per quas sui poterant intrare domum. Quod pagani considerantes, trabes extenderunt de muro ne pons cadens, inferius situs, impediretur. Unde pagani die noctuque impugnantur nec poterant habere quietem: fortiter tamen se defendebant in christianorum prejudicium; descendunt quoque cum structuris et propugnaculum prope Nergam, de quo magna dampna cum telis fecerunt, quam magister Marquardus sic disiecit quasi folia tilie in nergam, et ita superbia eorum fuit distincta (?). Tandem Pruteni et Almanni celeriter veniunt in propugnaculum quoddam et quandam domum succenderunt et ceperunt murum castri infringere. Superveniunt quoque pagani de muro castri in defensionem antemurale, cum murum christiani iam adeo debilitaverant, quod etiam cum paganis ruebat in terram et supervenerunt christiani eos, volnerant et occidunt, aniemurale sic vincentes sicque compulsi sunt pagani serpere in domum. Christiani etiam ibidem perierunt quidam cum paganis in domo et nemo evasit incidens, igne consumpti, Almanni cum furore currunt in pressura et tunc advocatus de Morun[124]gen combustus fuit, Joh. de Czeno Almannus et duo fratres; vexillum de Elbingo similiter combustum est. Quidam eciam peregrini ab igne sunt offensi. Comes vero de Sponheim cum vexillo suo viriliter aggreditur castrum, post hunc sequitur vexillum ordinis, comes Gerhardus de Wirneborg et duo de Honloch cum aliis peregrinis comprimunt, post hoc vexillum sancti Georgii, quod tenuit Georgius de Hirtenberg, qui sequebatur vestigium Ragnitorum. Marschalkus vero in officio sollicitus, omnia sub bona servavit custoduia, machinas etc. Frater Marquardus novam machinam in primum erexit locum, qua mediante murum castri jactibus horridis disscidit, quod cepit cadere. Attediati tamen omnes fuerunt in exercitu de longa stacione at fatiga, que iam duraverat 14 diebus. Magister vero cum consultacione preceptorum proposuit cum impetu attemptare et aggredi. Nam juxta murum in igne ordinati fuerunt murarii, qui ipsum fregerunt. Incole ab intra restauraverunt, ab extra a christianis propulsis. Tandem in die palmarum fratres castrum circumdederunt undique, sperantes posse pertransire foramen, quod cum artificio suo magister Marquardus de Marienburg fregerat, per quod christianis sagittis multa mala facta sunt, Introitum quorum potenter defenderunt. Consultacione habita magister conatur foramen amplia[126]re et die noctu jussit laborare usque in feriam sextam parasceve. Quod cum Kynstud vidisset, vocavit magistrum, et sub mutuo salvo conduclu sibi, loquuntur, dixitque magistro: Si ego essem in domo, nunquam earn obtineres cum omnibus tuis. Cui magister respondit: Quare equitasti de domo, cum nos.videres, et respondit; quia mei non habebant caput; ideo mansi aput eos, et ait magister: Si tibi opus fuerit, accipe de tuis, quotquot vis et ascende liber domum. Speramus enim in domino, quod non poteritis earn protegere nec retinere. Et Kynstud ait: quomodo potero ascendere, cum campus sit circumseptus et circumfossatus. Cui magister: promitte mihi, quod velis mecum bella-re, volo planare terram et septa deponere. Nec respondit ad hec rex, et magister: si non habet rex amplius verba nobiscum loqui, transeat ad custodiam suorum.