Читать «Новая прусская хроника (1394)» онлайн - страница 105

Виганд из Марбурга

Post hec frater Siffridus Danvelt marschalcus hostili potencia intrat terram Eroglen in qua incole multipliciter sunt dampnati in interfectionibus et quia improvisi fugierunt ad rubeta, unde terra fuit vastata. Iterum post tempora belli facti prope Streben tempore magistri Dusemer dictus marschalcus 4 partes terrarum paganorum, sc. Pernare, Gesow, Eroglen et Pastow, in quibus stetit 6 diebus et noctibus, quas similiter, ut praemissum est, devastavit, nec cuiquam pepercit sexui aut etati.

Multi quoque Almanni, Anglici veniunt in Prussiam, signanter Thomas de Offert in obsequium virginis gloriose et remissionem suorum delictorum. Hoc tempore Siffridus Danvelt a Ragneta, festinanter descendit Memilam, rediens a paganis, venitque cum toto exercitu juxta Pisten et Welow castra feliciter cum profectu.

[88] Deinde frater Hinricus magister dictus, cum potenti exercitu circa festum Assumpcionis convertit se contra castrum Welun, ubi stetit cum preceptoribus suis fixe 4 diebus. Pagani huiusmodi audientes perturbati sunt. Quibus mittitur nuncius, querens: an castrum Welun dare velint in manus magistri et ordinis, quum sic salvare possent vitam suam. Huiusmodi sermones graves visi sunt paganis, cum deliberacione tamen magistro castrum presentarunt ad omnimodain voluntatem suam, ymo omnes incole dederunt se captivos, senes, juvenes etc. et fecit eum omnino igne etc. usque ad fundamenfum delere. Quo peracto, accepit viros, mulieres et infantes etc., quos divisit in terram suam, faciens eos baptizare in numero 1500, nec incenitur, an in fide permanebant.

Tempore eciam dicti magistri multa miranda ei dolenda facta sunt in bellis et guerris; in insuta Rodis multi christiani sunt occisi et turbati hiis diebus.

Anno 1348. venerabilis archiepiscopus Stephanus de Nicia, de Armenia, cum quodam abbate ordinis Basilii venit in Pomeraniam, dicens, quomodo in veritate Thurci ante duos annos cum potenti copia intrassent Armeniam, ubi de Thurcis sunt interfecti ultra 6000, preter viros et mulieres, que non potuerunt numerari de parte christianorum. Qui cum fuissent tributarii Turcorum, absoluti sunt a tributo.

[90] Dux Ludovicus Bavarie insurrexit contra ecclesiam Romanam et papam Johannem, qui eum excommunicavit, in qua inobedientia stetit imperator multis annis; una vice volens venari equus in quo sedit, cepit nutare, dux vero cadens in terram, fregit collum et expiravit.

Tempore legacionis predicte, feria 6. ante Pascha Monachi in Olyva in Pomerania in mememoriam Compasionis Chrisi ea die intrant missam in augmentum castigacionis et bonorum operum; finita missa in refectorio aqua et pane juxta ritum ordinis volentes refici; famuli volentes chaminum purgare cum stramine colligato multo, quo succenso primo dormitorium deinde campanale cum campanis, ecclesia et omnia igne in planum sunt consumpta.

Frater Hinricus Dusmer, magister generalis, qui in multa liberalitate soldatos suos dotavit et fortiter contra Lithwanos pugnavit ordinem sublimavit, pacem suis servavit et multa virtute clarens occidit et sepultus est in Marienburg, ordine 21 in numero magistrorum generalium.